- LUSCINIA
- LUSCINIAan quod lugens canit, an. quod canit ante lucem, ut Isid. an potius, quod in lucis canit, ut Vost. vult? in cantatricibus avibus praecipua est. Sen. Ep. 76. Habet vocem sed quanto dulciorem, mobilioremque lusciniae? Unde et Graecis ἀηδὼν, quia ἀείδει, et philomela (quae in eam conversa fingitur) quia φιλεῖ μέλος. De ea certe Plin. l. 10. c. 29. Lusciniis diebus ac noctibus continuis XV. garrulus sine intermissu cantûs. Hinc digna miratu referens, Primum, inquit, tanta vox parvo in corpusculo, tam pertinax spiritus. Deinde in una, perfecta Musicae scientiâ modulatus editur sonus: et nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo: nunc distinguitur conciso copulatur intorto, promittitur revocato, infuscatur inopinato: pluraque inibi in hanc mentem, sane eleganter. Postea narrat, quantum cantu certent maiores natu. Tum subdit, Meditantur aliae iuniores, versusque, quos imitentur, accipiunt. Audit discipula intentione magnâ et reddit, vicibusque reticent. Intelligitur emendatae correctio et in docente quaedam reprehensio. Sed et vocem humanam imitari discunt. Idem l. cit. c. 42. Habebant et Caesaris iuvenes sturnum; item Luscinias, Graeco atque Latino sermone dociles: praeterea meditantes in diem, et assidue nova loquentes, longiore etiam contextu. Suntque inprimis miranda, quae de Sermonibus diu auditis, noctuque ab luscinia redditis, referentur Ep. ad Conr. Gesner. exaratâ l. 3. Hist. Avium insertâ. Unde facilior fides iis, quae de pretio addit Plin. loco priori: Ergo Servorum illis pretia sunt, et quidem ampliora, quam quibus olim armigeri parabantur. Scio sestertiis sex, candidam alioquin, quod est prope inufitatum, vaenisse, quae Agrippinae Claudii principis coniugi dono daretur. Eoque prodigiosior luxuria Aesopi Histrionis, qui ex avibus eiusdem pretiositatis, ut canoribus et loquacibus quibusque centum millium patinam confiscavit, Tertull. de Pallio c. 5. Nullâ aliâ inductus suavitate, verba sunc Plin. l. praed. c. 51. nisi ut in his imitationem hominis manderet, ne questus quidem suos reveritus illos opimos et voce meritos. Quem tamen vicit luxuriae pancratiastes Heliogabalus, lusciniarum linguis epulas instruendo; apud Lamprid. etc. Vide plura hanc in rem, apud Plin. d. l. Ulyslem Aldrovand. Ornithol. l. 18. de Avibus c. 2. Neandrum in Physicis, Wolfg. Franzium Hist. Anim. Sacr. Parte 2. c. 26. Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 88. alibique. Epitaphium Lusciniae, in marmore antiquo, Romae hodieque superstes, apud Card. de Maximis referente Iac. Sponio Itin. parte 3. p. 25. sic habet: DIS AVIBUS Lusciniae Philumenae ex aviario Domitiorum, selectae versicolori pulcherrimae cantatrici suavissiomnibus gratiis ad digitum pipillanti in poculo myrrhino caput abluenti infeliciter summersae, heu misella avicula, hinc inde volitabas tota garrula, tota festiva, latitas modo inter pullas leptynis loculamenta implumis frigidula clausis ocellis, Licinia Filumena deliciae suae, quam in sinu pastillis alebat in proprio cubiculo alumnae Kariss. lacrumans pos. Have avis iocundissima quae mihi volans obvia blando personans rostello Salve toties cecinisti, cave avis avis averna. Vale et volae per Elysium. In cavea picta saltans quae dulce canebat, muta tenebrosa nunc iacet in cavea. Vide quoque infra Philomela.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.